Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem: Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur. Neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti: Sed Patris, et Filii, et Spiritus Sancti una est Divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas.
images1.memegenerator.net/ImageMacro/4938304/In-Nomeni-Patri-Et-Fili-Spiritus-Sancti.jpg
|
|